- LYDE
- LYDEAntimachi poetae ux. quam egregie animo charam habuit, quae cum Mortua esset, ille elegiam, quâ maerorem solaretur, sibi fecit, nomine Lyden, ubi enumeratis heroicis calamitatibus, et infortuniis malis alienis aegritudinem sibi minuit. Huius meminit Plutarch. in l. de Consolatione, Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 5. inito.Nec tantum Clario Lyde dilecta poêtae.Nic. Loyd. Lyden in prixide a feminis olim gestatam, innuit Thom. Bartholin. de Puero. Vett. Mutini fascino, inquiens, insident feminae, ut concipiant. Lupercis quoque se offerunt et ferulâ caeduntur, caprinâ pelle corioque tecta. Gestant praeterea pyxide Lyden immenso prolis desiderio, quo Reip. augendae causâ. connubii retinendi et ob ius trium liberorum ardent. Quem morem eleganter confirmat Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 139. et seqq.——— Quod nil animis in corpora iurisNatura indulget. Steriles moriuntur et illisTurgida non prodest condita pyxide Lyde.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.